- MONOPOLIUM
- MONOPOLIUMnon omnecum iure naturae pugnat, Possunt namque illa interdum a summa potestate permitti iusta de causa et pretiô constitutô: cuius rei illustre exemplum nobis praebet Iosephi historia, cum is vicc Regiâ Aegypto praeesset. Sic et sub Romanis Alexandrini Indicarum mercium habebant, ut Strabo loquitur l. 17. μονοπωλείαν. Et certe, licet populo alicui cum alio populo pacisci, ut is populus certi generisfructus, qui alibi nascuntur, sibi soli vendat: si is, qui emit, populus, paratus sit aliis vendere aequô pretiô. Non enim aliarum gentium interest, a quo emant, quod ad desideria naturae attinet. Lucrum autem alter alteri praevertere licite potest, maxime si causae subsit, ut si, qui id stipulatus est populus, alterum populum in suam tutelam receperit, sumptusque eô nomine faciendos habeat. Quôiure caryephylli monopolium Belgae habent aliorumque quorundam aromatum, uti videm us suô locô, Sed et a privatis institui, aequô itidem duntaxat compendiô, Monopolium potest. Nota hanc in rem Thaletis historia de olivitate; et Pythoclis inventum, de plumbo Tyrio coemendo, unde lucrum saceret Atheniensis populus, apud Aristotelem Oeconomic. l. 2. Ut de Monopolio erinaceorum, quibus expoliuntur vestes, apud Plinium l. 8. c. 37. de Monopolio serici, apud Procopium in Histor. Arc. nil addam. At qui, ut in Velabro Olearii, de compacto id agunt, ut res supra pretium id, quod summum nunc est, in communi pretio vendantur, qut vi, aut fraude, impediunt, ne maior copia importetur, aut ideo merces coemunt, ut vendant pretiô, quod tempore venditionis iniquum sit, iniuriam faciunt, atque eam reparare tenentur. Quam in rem vide Legem aequam et prudentem C. de Monopoliis, et locum notabilem, apud Lyfiam, adversus frumenti venditores, qui pretium falsis rumoribus incendebant. Adde Cassiodorum l. 9. c. 5. et c. quicumque, causa 14. quaest. 4. citatum Hug. Grotio de Iure Belli et Pacis l.2. c. 12. §. 17. ut et quae infra dicemus de Negotiatorio Auro.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.